Seneca, De Vita Beata (XML Header) [word count] [lemma count] [Sen. Vit. Beat.]. | ||
<<Sen. Vit. Beat. 7.17.3 | Sen. Vit. Beat. 7.18.3 () | >>Sen. Vit. Beat. 7.19.3 |
7.18.1 " Aliter ," inquis , " loqueris , aliter vivis ."
Hoc , malignissima capita et optimo cuique inimicissima , Platoni obiectum est , obiectum Epicuro ,
obiectum Zenoni ; omnes enim isti dicebant non
quemadmodum ipsi viverent , sed quemadmodum
esset ipsis vivendum . De virtute , non de me loquor ,
et cum vitiis convicium facio , in primis meis facio .
7.18.2 Cum potuero , vivam quomodo oportet . Nec malignitas me ista multo veneno tincta deterrebit ab
optimis ; ne virus quidem istud , quo alios spargitis ,
quo vos necatis , me impediet , quo minus perseverem
laudare vitam , non quam ago , sed quam agendam
scio , quo minus virtutem adorem et ex intervallo
ingenti reptabundus sequar . 7.18.3 Expectabo scilicet ,
ut quicquam malivolentiae inviolatum sit , cui sacer
nec Rutilius fuit nec Cato ? Curet aliquis , an istis
nimis dives videatur , quibus Demetrius Cynicus
parum pauper est ? Virum acerrimum et contra
omnia naturae desideria pugnantem , hoc pauperiorem
quam ceteros Cynicos , quod , cum sibi interdixerint
-- --
ch. 197.19.1
Seneca, De Vita Beata (XML Header) [word count] [lemma count] [Sen. Vit. Beat.]. | ||
<<Sen. Vit. Beat. 7.17.3 | Sen. Vit. Beat. 7.18.3 () | >>Sen. Vit. Beat. 7.19.3 |
