Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 13.41 Cic. Att. 13.42 (English) >>Cic. Att. 13.43

13.42 Scr. in Tusculano ex. m. Dec. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. venit ille ad me καὶ μάλα κατηφής. et ego, σὺ δὲ δὴ τί σύννους; rogas? inquit, quoi iter instet et iter ad bellum idque cum periculosum tum etiam turpe! quae vis igitur? inquam. aes inquit alienum et tamen ne viaticum quidem. hoc loco ego sumpsi quiddam de tua eloquentia; nam tacui. at ille, sed me maxime angit avunculus. quidnam? inquam. quod mihi inquit iratus est. cur pateris? inquam, malo enim ita dicere quam cur committis? non patiar inquit, causam enim tollam. et ego, rectissime quidem; sed si grave non est, velim scire quid sit causae. quia, dum dubitabam quam ducerem, non satis faciebam matri; ita ne illi quidem. nunc nihil mihi tanti est. faciam quod volunt. feliciter velim inquam teque laudo. sed quando? nihil ad

-- --

me inquit de tempore, quoniam rem probo. at ego inquam censeo prius quam proficiscaris. ita patri quoque morem gesseris. faciam inquit ut censes. hic dialogus sic conclusus est.

13.42.3 sed heus tu, diem meum scis esse iii Nonas Ianuarias; aderis igitur. scripseram iam: ecce tibi orat Lepidus ut veniam. opinor augures velle habere ad templum effandum. Eatur; μὴ σκόρδου. videbimus te igitur.



Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 13.41 Cic. Att. 13.42 (English) >>Cic. Att. 13.43

Powered by PhiloLogic