Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.].
<<Cic. Acad. Pos. 1.10 Cic. Acad. Pos. 1.13 () >>Cic. Acad. Pos. 1.15

1.11Ego autem Varro [Note] (dicam enim ut res est), dum me ambitio dum honores dum causae, dum rei publicae non solum cura sed quaedam etiam procuratio multis officiis implicatum et constrictum tenebat, animo [Note] haec inclusa habebam et ne obsolescerent renovabam cum licebat legendo; nunc vero et fortunae gravissimo percussus [Note] vulnere et [Note] administratione rei publicae liberatus doloris medicinam a philosophia peto et otii oblectationem hanc honestissimam iudico. aut enim huic aetati hoc maxime aptum est, aut his rebus si quas dignas laude gessimus hoc in primis consentaneum, aut etiam ad nostros cives erudiendos nihil utilius, aut si haec ita non sunt nihil aliud video quod agere possimus. 1.12Brutus quidem noster excellens omni genere laudis sic philosophiam Latinis litteris persequitur nihil

-- --

ut [Note] isdem de rebus Graeca [Note] desideres; [Note] et eandem quidem sententiam sequitur quam tu, nam Aristum Athenis [Note] audivit aliquamdiu, cuius tu fratrem [Note] Antiochum. quam ob rem da quaeso te huic etiam generi litterarum.

ch. 4 1.13

Tum ille: 'Istuc quidem considerabo, nec vero sine te. sed de te ipso quid est' inquit quod audio?

Quanam inquam de re?

[Note] Relictam a te veterem Academiam [Note] inquit, tractari autem novam.

Quid ergo inquam Antiocho id magis licuerit nostro familiari, remigrare in domum veterem e nova, quam nobis in novam e vetere? certe enim recentissima quaeque sunt correcta et emendata maxime. quamquam Antiochi magister Philo, [Note] magnus vir ut tu existimas [Note] ipse, †negaret [Note] in libris, quod coram etiam ex ipso audiebamus, duas Academias esse, erroremque eorum qui ita putarent coarguit.

[Note] Est inquit ut dicis; sed ignorare te non arbitror quae contra Philonis Antiochus scripserit. [Note]



Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.].
<<Cic. Acad. Pos. 1.10 Cic. Acad. Pos. 1.13 () >>Cic. Acad. Pos. 1.15

Powered by PhiloLogic