Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.]. | ||
<<Cic. Acad. Pos. 1.21 | Cic. Acad. Pos. 1.24 () | >>Cic. Acad. Pos. 1.27 |
1.23Ex hac descriptione [Note] agendi quoque aliquid in
vita et officii ipsius initium reperiebatur , quod erat
in conservatione <sui et in appetitione > [Note] earum rerum
quas natura praescriberet . hinc gignebatur fuga desidiae voluptatumque contemptio , ex quo laborum dolorumque susceptio multorum magnorum <que > [Note] recti
honestique causa et earum rerum quae erant congruentes cum praescriptione [Note] naturae ; unde et amicitia
exsistebat et iustitia atque aequitas , eaeque et voluptatibus et multis vitae commodis anteponebantur . Haec quidem fuit apud eos morum institutio et
eius partis [Note] quam primam posui forma atque descriptio .
1.24
-- -- inquit Atticus ;
ch. 7
1.25Nos vero
[Note]quin etiam Graecis licebit utare cum voles ,si te Latina forte deficient .
Bene sane facis ;sed enitar ut [Note]Latine loquar ,nisi in huiusce [Note]modi verbis ut philosophiam aut rhetoricam aut physicam aut dialecticam appellem ,quibus ut aliis multis consuetudo iam utitur pro Latinis .qualitates [Note]igitur appellavi quas ποιότητας Graeci vocant ,quod ipsum apud Graecos non est vulgi verbum sed philosophorum ,atque id in multis ;dialecticorum vero verba nulla sunt publica ,suis utuntur .et id quidem commune omnium fere est artium ; [Note]aut enim nova sunt rerum novarum facienda nomina aut ex aliis transferenda .quod si Graeci faciunt qui in his rebus tot iam saecla versantur ,quanto id nobis magis [Note]concedendum est ,qui haec nunc primum tractare conamur .
Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.]. | ||
<<Cic. Acad. Pos. 1.21 | Cic. Acad. Pos. 1.24 () | >>Cic. Acad. Pos. 1.27 |