Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.]. | ||
<<Cic. Acad. Pos. 1.28 | Cic. Acad. Pos. 1.31 () | >>Cic. Acad. Pos. 1.33 |
1.29quam vim animum esse dicunt mundi , eandemque esse [Note] mentem sapientiamque perfectam , quem deum appellant , omniumque rerum quae sunt [Note] ei subiectae quasi prudentiam [Note] quandam procurantem caelestia maxime , deinde
in terris ea quae pertineant [Note] ad homines ; quam interdum eandem necessitatem appellant , quia nihil aliter
possit atque ab ea constitutum sit , inter <dum > [Note] * * * quasi
fatalem et immutabilem continuationem ordinis sempiterni , non [Note] numquam quidem [Note] eandem fortunam , quod
efficiat multa improvisa et [Note] necopinata nobis propter
obscuritatem ignorationemque causarum . [Note]
sensus autem omnis hebetes
et tardos esse arbitrabantur nec percipere ullo modo
res eas quae subiectae sensibus viderentur ,
quod [Note] essent
aut ita parvae ut sub sensum cadere non possent , aut
ita mobiles et concitatae ut nihil umquam unum esset
<et > [Note] constans , ne idem [Note] quidem , quia continenter laberentur et fluerent omnia . itaque hanc omnem partem [Note] -- --
ch. 8
1.30Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.]. | ||
<<Cic. Acad. Pos. 1.28 | Cic. Acad. Pos. 1.31 () | >>Cic. Acad. Pos. 1.33 |
