Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.].
<<Cic. Acad. Pos. 1.1 Cic. Acad. Pos. 1.5 () >>Cic. Acad. Pos. 1.8

1.4

Tum ille: 'Rem a me saepe deliberatam et multum agitatam requiris. itaque non haesitans respondebo, sed [Note] ea dicam quae mihi sunt in promptu, quod ista ipsa de re multum ut dixi et diu cogitavi. nam cum philosophiam viderem diligentissime Graecis litteris explicatam, existimavi si qui de nostris eius studio tenerentur, si essent Graecis doctrinis eruditi, Graeca potius quam nostra lecturos, sin a Graecorum artibus et disciplinis abhorrerent, ne haec [Note] quidem curaturos, quae sine eruditione Graeca intellegi non possunt. [Note] itaque ea nolui [Note] scribere quae nec indocti intellegere possent nec docti legere curarent. 1.5Vides autem eadem ipse; didicisti enim non posse nos Amafinii [Note] aut Rabirii similes esse, qui nulla arte adhibita de rebus ante oculos positis vulgari sermone disputant, nihil definiunt nihil partiuntur nihil apta interrogatione concludunt, nullam denique artem esse nec dicendi nec

-- --

disserendi putant; nos autem praeceptis dialecticorum et oratorum etiam, [Note] quoniam [Note] utramque vim virtutem esse nostri putant, sic parentes ut legibus verbis quoque [Note] novis cogimur uti, quae docti ut dixi a Graecis petere malent, [Note] indocti ne a nobis quidem accipient, [Note] ut [Note] frustra omnis suscipiatur <labor>. [Note] 1.6Iam vero physica, si Epicurum id est si Democritum probarem, possem [Note] scribere ita plane ut Amafinius. [Note] quid est enim magnum, cum causas rerum efficientium sustuleris, de corpusculorum (ita enim appellat atomos) concursione fortuita loqui? nostra tu physica [Note] nosti; quae cum [Note] contineantur ex effectione et ex materia ea quam fingit et format effectio, adhibenda etiam [Note] geometria est; quam [Note] quibusnam quisquam enuntiare verbis aut quem ad intellegendum poterit adducere? Haec ipsa de vita et moribus et de expetendis fugiendisque rebus illi simpliciter, pecudis enim et [Note] hominis idem bonum esse censent; apud nostros autem [Note] non ignoras quae sit et quanta subtilitas.



Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.].
<<Cic. Acad. Pos. 1.1 Cic. Acad. Pos. 1.5 () >>Cic. Acad. Pos. 1.8

Powered by PhiloLogic