Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.]. | ||
<<Cic. Acad. Pos. 1.4 | Cic. Acad. Pos. 1.7 () | >>Cic. Acad. Pos. 1.10 |
1.6Iam vero physica , si Epicurum id est si Democritum probarem , possem [Note] scribere ita plane ut Amafinius . [Note] quid
est enim magnum , cum causas rerum efficientium
sustuleris , de corpusculorum (ita enim appellat atomos )
concursione fortuita loqui ? nostra tu physica [Note] nosti ;
quae cum [Note] contineantur ex effectione et ex materia ea
quam fingit et format effectio , adhibenda etiam [Note] geometria est ; quam [Note] quibusnam quisquam enuntiare verbis
aut quem ad intellegendum poterit adducere ? Haec
ipsa de vita et moribus et de expetendis fugiendisque
rebus illi simpliciter , pecudis enim et [Note] hominis idem
bonum esse censent ; apud nostros autem [Note] non ignoras
quae sit et quanta subtilitas .
1.7sive enim [Note] Zenonem sequare , magnum est efficere ut quis intellegat quid
sit illud verum et simplex bonum quod non possit
ab honestate seiungi (quod bonum quale sit negat
omnino Epicurus <se > [Note] sine voluptatibus sensum moventibus ne [Note] suspicari <quidem > [Note]); si vero Academiam
veterem persequemur , [Note] quam nos [Note] ut scis probamus ,
quam erit [Note] illa acute explicanda nobis , quam argute
quam obscure etiam contra Stoicos disserendum . Totum igitur illud [Note] philosophiae studium mihi quidem
ipse sumo et ad vitae constantiam quantum [Note] possum -- -- sed meos amicos in quibus est studium in
Graeciam mitto id est [Note] ad Graecos ire iubeo , [Note] ut ex [a ] [Note]
fontibus potius hauriant quam [Note] rivulos consectentur .
quae autem nemo adhuc docuerat nec erat unde studiosi scire possent , ea quantum potui (nihil enim
magnopere meorum miror ) feci ut essent nota nostris ;
a Graecis enim peti non poterant ac post L . Aelii [Note]
nostri occasum ne a Latinis quidem . et tamen in illis
veteribus nostris , quae Menippum imitati non interpretati quadam hilaritate conspersimus , multa admixta ex intima philosophia , multa dicta dialectice ,
quae quo facilius minus docti intellegerent , iucunditate quadam ad legendum invitati ; in laudationibus ,
in his ipsis antiquitatum prooemiis [Note] philosophiae
<more > [Note] scribere voluimus , [Note] si modo consecuti sumus .'
ch. 3
Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.]. | ||
<<Cic. Acad. Pos. 1.4 | Cic. Acad. Pos. 1.7 () | >>Cic. Acad. Pos. 1.10 |
