Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.]. | ||
<<Cic. Acad. Pos. 1.6 | Cic. Acad. Pos. 1.9 () | >>Cic. Acad. Pos. 1.11 |
1.8sed meos amicos in quibus est studium in
Graeciam mitto id est [Note] ad Graecos ire iubeo , [Note] ut ex [a ] [Note]
fontibus potius hauriant quam [Note] rivulos consectentur .
quae autem nemo adhuc docuerat nec erat unde studiosi scire possent , ea quantum potui (nihil enim
magnopere meorum miror ) feci ut essent nota nostris ;
a Graecis enim peti non poterant ac post L . Aelii [Note]
nostri occasum ne a Latinis quidem . et tamen in illis
veteribus nostris , quae Menippum imitati non interpretati quadam hilaritate conspersimus , multa admixta ex intima philosophia , multa dicta dialectice ,
quae quo facilius minus docti intellegerent , iucunditate quadam ad legendum invitati ; in laudationibus ,
in his ipsis antiquitatum prooemiis [Note] philosophiae
<more > [Note] scribere voluimus , [Note] si modo consecuti sumus .'
ch. 3
1.9
[Note]
Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.]. | ||
<<Cic. Acad. Pos. 1.6 | Cic. Acad. Pos. 1.9 () | >>Cic. Acad. Pos. 1.11 |
