cognosces igitur ex ipso. Balbum conveni—Lepta enim
de sua munerum curatione laborans me ad eum perduxerat—in eo autem Lanuvino quod Lepido tradidit. ex eo hoc primum, Paulo ante acceperam eas litteras in quibus magno opere confirmat ante ludos Romanos.
legi epistulam. multa de meo Catone, quo saepissime legendo se dicit copiosiorem factum, Bruti Catone lecto se sibi visum
disertum. <tum> ex eo cognovi cretionem Cluvi Vestorium neglegentem!) liberam cretionem testibus praesentibus sexaginta diebus. metuebam ne ille arcessendus esset. nunc mittendum est ut meo iussu cernat. idem igitur Pollex. etiam de hortis Cluvianis egi cum Balbo. nil liberalius. se enim statim ad Caesarem scripturum, Cluvium autem a T. Hordeonio legare et Terentiae HS iↃↃↃ et sepulcro
-- --
multisque rebus, nihil a nobis. subaccusa, quaeso, Vestorium. quid minus probandum quam Plotium unguentarium per suos pueros omnia tanto ante Balbo, illum mi ne per
meos quidem? de Cossinio doleo; dilexi hominem.