Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 14.4 Cic. Att. 14.5 (English) >>Cic. Att. 14.6

Scr. Asturae it Id. Apr. a. 710 (44). CICERO ATTICO S. D. 14.5.1 spero tibi iam esse ut volumus, quoniam quidem ἠσίτησας quom leviter commotus esses; sed tamen velim scire quid agas. signa bella quod Calvena moleste fert se suspectum esse Bruto; illa signa non bona si cum signis legiones veniunt <e> Gallia. quid tu illas putas quae fuerunt in Hispania? nonne idem postulaturas? quid, quas Annius transportavit? C. Asinium volui sed μνημονικὸν ἁμάρτημα. a balneatore φυρμὸς πολύς. nam ista quidem Caesaris libertorum coniuratio facile opprimeretur, si recte saperet Antonius.

14.5.2 o meam stultam verecundiam! qui legari noluerim ante res prolatas ne deserere viderer hunc rerum tumorem; cui certe si possem mederi, desse non deberem. sed vides magistratus, si quidem illi magistratus, vides tamen tyranni satellites <in> imperiis, vides eiusdem exercitus, vides in latere veteranos, quae sunt εὐρίπιστα omnia, eos autem qui orbis terrae custodiis non modo saepti verum etiam magni esse debebant tantum modo

-- --

laudari atque amari sed parietibus contineri. atque illi quoquo modo beati, civitas misera.

14.5.3 sed velim scire quid adventus Octavi, num qui concursus ad eum, num quae νεωτερισμοῦ suspicio. non puto equidem, sed tamen, quicquid est, scire cupio. haec scripsi ad te proficiscens Astura iii Idus.



Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 14.4 Cic. Att. 14.5 (English) >>Cic. Att. 14.6

Powered by PhiloLogic