100quid enim conscendens
navem sapiens num [Note] conprehensum animo habet atque perceptum se ex sententia navigaturum? qui potest? sed si iam ex hoc
loco proficiscatur Puteolos stadia triginta probo navigio bono gubernatore hac [Note] tranquillitate, probabile
videatur [Note] se illuc venturum esse salvum. Huius modi
igitur visis consilia capiet et agendi et non agendi
faciliorque [Note] erit ut albam esse nivem probet quam
-- --
erat Anaxagoras, qui id non modo ita esse negabat,
sed sibi, quia sciret aquam nigram esse under illa
concreta [Note] esset, albam ipsam esse ne videri quidem,
101et quaecumque
res eum sic attinget ut sit [Note] visum illud
probabile neque ulla re impeditum, movebitur. non
enim est e saxo sculptus aut e robore [Note] dolatus, [Note] habet
corpus habet animum, movetur mente movetur sensibus, ut ei vera multa videantur neque tamen habere
insignem illam et propriam percipiendi notam. eoque
sapientem non adsentiri, quia possit eiusdem modi
existere falsum aliquod cuius modihocverum. Neque
nos contra sensus aliter dicimus ac Stoici, qui multa
falsa esse dicunt longeque aliter se habere ac sensibus
videantur. ch. 32hoc autem si ita sit, ut unum modo sensibus
falsum videatur, praesto est qui neget rem ullam percipi [Note] posse sensibus. ita nobis tacentibus ex uno Epicuri
capite altero vestro perceptio et conprehensio tollitur.
quod est caput Epicuri? 'si ullum sensus visum falsum
est, nihil potest [Note] percipi.' quod vestrum? 'sunt falsa
sensus visa.' quid sequitur? ut taceam, conclusio ipsa
loquitur: 'nihil posse percipi'. 'Non concedo' inquit
'Epicuro'. Certa igitur cum illo, qui a te totus diversus
est, noli mecum, qui hoc quidem certe, falsi esse aliquid in sensibus,, tibi adsentior.