Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 109 Cic. Luc. 111 () >>Cic. Luc. 114

110sed ut illa [Note] habet probabilia non [Note] percepta, sic hoc ipsum nihil posse percipi. nam si in hoc haberet cognitionis notam, eadem uteretur in ceteris; quam quoniam non habet, utitur probabilibus. itaque non metuit ne confundere omnia videatur et incerta reddere. non enim quem ad modum si quaesitum ex eo sit stellarum numerus par an impar sit, item si de officio multisque aliis de rebus, in quibus versatus exercitatus<que sit>, [Note] nescire se dicat. in incertis enim nihil est probabile; in quibus autem est, in iis non deerit sapienti nec quid [Note] faciat nec quid respondeat.

111Ne [Note] illam quidem praetermisisti Luculle reprehensionem Antiochi (nec mirum, [Note] in primis enim est nobilis), qua solebat dicere Antiochus Philonem maxime perturbatum. cum enim sumeretur unum [Note] esse quaedam falsa visa, alterum nihil ea differre a veris, non adtendere superius illud ea re esse [Note] conoessum quod videretur esse quaedam in visis differentia, eam tolli altero [Note] quo neget [Note] visa a falsis vera differrenihil tam repugnare. id ita esset, si nos verum omnino tolleremus. non facimus; nam tam vera quam falsa cernimus. sed probandi species est, percipiendi signum [Note] nullum habemus.

ch. 35

112Ac mihi videor nimis etiam nunc agere ieiune. cum sit enim campus in quo exultare possit oratio, cur eam tantas in angustias et Stoicorum dumeta [Note] compellimus? Si enim mihi cum Peripatetico res esset, qui id [Note] percipi posse diceret quod inpressum esset

-- --

e [Note] vero, neque adhaerere [Note] illam magnam accessionem 'quo modo inprimi non posset a falso', cum simplici homine simpliciter agerem nec magno opere contenderem atque etiam si, cum ego nihil dicerem posse conprendi, diceret ille sapientem interdum opinari, non repugnarem, praesertim ne Carneade [Note] quidem huic loco valde repugnante. Nunc quid facere possum? quaero enim quid sit quod conprendi possit.



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 109 Cic. Luc. 111 () >>Cic. Luc. 114

Powered by PhiloLogic