Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 119 Cic. Luc. 121 () >>Cic. Luc. 123

120ut omittam levitatem temere adsentientium, quanti libertas ipsa aestimanda est non mihi necesse esse quod tibi est. <quaero [Note] enim> cur deus, omnia nostra causa cum faceret (sic enim vultis), tantam vim natricum [Note] viperarumque fecerit, [Note] cur mortifera tam multa <ac> [Note] perniciosa terra marique disperserit. [Note] negatis haec tam polite tamque subtiliter effici potuisse sine divina aliqua sollertia; cuius quidem vos maiestatem deducitis usque ad apium formicarumque perfectionem, ut etiam inter deos Myrmecides aliquis [Note] minutorum opusculorum fabricator fuisse videatur. 121Negas sine deo posse quicquam: ecce tibi e transverso Lampsacenus Strato, qui det isti deo inmunitatemmagni quidem muneris; sed cum sacerdotes deorum vacationem habeant, quanto est aequius habere ipsos deos —: negat

-- --

opera deorum se uti ad fabricandum mundum, quaecumque sint docet omnia effecta esse natura, nec ut ille qui [Note] asperis et levibus et hamatis uncinatisque corporibus concreta haec esse dicat [Note] interiecto inani: somnia censet haec esse Democriti non docentis sed optantis, ipse autem singulas mundi partes persequens quidquid aut sit aut fiat naturalibus fieri aut factum esse docet ponderibus et motibus. ne ille et deum opere magno liberat et me timore. quis enim potest, cum existimet curari se a deo, non et dies et noctes divinum numen [Note] horrere et si quid adversi acciderit, quod cui non accidit, [Note] extimescere ne id iure evenerit? nec Stratoni tamen adsentior nec vero tibi; modo hoc modo illud probabilius videtur.

ch. 39



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 119 Cic. Luc. 121 () >>Cic. Luc. 123

Powered by PhiloLogic