Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 129 Cic. Luc. 131 () >>Cic. Luc. 133

130Hos si contemnimus et iam abiectos putamus, illos certe minus despicere debemus: Aristonem, qui cum Zenonis fuisset auditor re probavit ea quae ille verbis, nihil esse bonum nisi virtutem nec malum nisi quod virtuti [Note] esset contrarium; in mediis ea momenta quae Zeno voluit nulla esse censuit. huic summum bonum est in is rebus neutram in partem moveri, quae ἀδιαφορία ab ipso dicitur. Pyrrho autem ea ne sentire quidem sapientem, quae ἀπάθεια [Note] nominatur. Has igitur tot sententias ut omittamus, haec videamus, quae [Note] nunc diu multumque defensa sunt. 131Alii voluptatem finem esse voluerunt, quorum princeps Aristippus, qui Socratem [Note] audierat, unde Cyrenaici, post Epicurus, cuius est disciplinanunc [disciplina [Note]] notior nec tamen cum Cyrenaicis de ipsa

-- --

voluptate consentiens. voluptatem autem et honestatem finis [Note] esse Callipho [Note] censuit, vacare [Note] omni molestia Hieronymus, hoc idem cum honestate Diodorus, ambo hi Peripatetici. honeste autem vivere [Note] fruentem rebus is quas primas homini natura conciliet et vetus Academia censuit, ut indicant scripta Polemonis quem Antiochus probat maxime, et Aristoteles eiusque amici huc [Note] proxime videntur accedere. introducebat etiam Carneades, non quo probaret sed ut opponeret [Note] Stoicis, summum bonum esse frui rebus is quas primas natura conciliavisset. honeste [Note] autem vivere, [Note] quod ducatur a conciliatione naturae, Zeno statuit fine esse bonorum, qui inventor et princeps Stoicorum fuit.

ch. 43



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 129 Cic. Luc. 131 () >>Cic. Luc. 133

Powered by PhiloLogic