Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 131 | Cic. Luc. 133 () | >>Cic. Luc. 135 |
132iam
illud perspicuum est , [Note] omnibus is finibus bonorum quos
exposui malorum fines esse contrarios . Ad vos nunc
refero quem sequar ; modo ne quis illud tam ineruditum
absurdumque respondeat 'quemlubet , [Note] modo aliquem ':
nihil potest dici inconsideratius . Cupio sequi Stoicos .
licetne — omitto per Aristotelem , meo iudicio in philosophia prope singularem — per ipsum Antiochum , qui
appellabatur Academicus , erat quidem si perpauca
mutavisset germanissimus Stoicus . erit [Note] igitur res iam
in discrimine ; nam aut Stoicus constituatur [Note] sapiens [Note]
aut veteris Academiae — utrumque non potest ; est
enim inter eos non de terminis sed de tota possessione
contentio ; nam omnis ratio vitae definitione [Note] summi
boni continetur , [Note] de qua qui dissident de omni vitae
ratione dissident ; non potest igitur uterque esse sapiens , quoniam tanto opere dissentiunt , sed alter [Note]—: si
Polemoneus , peccat Stoicus rei falsae adsentiens (vos [Note]
quidem nihil esse [Note] dicitis a sapiente tam alienum [esse ]);
sin [Note] vera sunt Zenonis , eadem in veteres Academicos
Peripateticosque dicenda . hic igitur neutri [Note] adsentiens [Note]
** si numquam , uter est prudentior ? [Note]
133Quid cum ipse
Antiochus dissentit quibusdam in rebus ab his quos
amat Stoicis , nonne indicat [Note] non posse illa probanda
esse sapienti ? [Note] Placet Stoicis omnia peccata esse paria ;
at hoc Antiocho vehementissime displicet . liceat tandem mihi considerare utram sententiam sequar . Praecide ' inquit , 'statue aliquando quidlibet .' Quid quae
dicuntur quom [Note] et acuta mihi videntur in utramque
partem et paria , nonne caveam ne scelus faciam ? scelus enim dicebas esse Luculle [Note] dogma prodere ; contineo
igitur me , ne incognito adsentiar , quod mihi tecum
est dogma commune .
Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 131 | Cic. Luc. 133 () | >>Cic. Luc. 135 |