Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 137 | Cic. Luc. 139 () | >>Cic. Luc. 141 |
138vos [Note] autem
mihi verenti [Note] ne labar ad opinionem [Note] et aliquid adsciscam et conprobem incognitum , quod minime vultis , quid consilii datis ? Testatur saepe Chrysippus
tris [Note] solas esse sententias quae [Note] defendi possint de finibus [Note] bonorum ; circumcidit et amputat multitudinem .
aut enim honestatem esse finem aut voluptatem aut
utrum <que >. [Note] nam qui summum bonum dicant id esse ,
si vacemus omni molestia , eos invidiosum nomen voluptatis fugere sed in vicinitate versari ; quod facere
eos etiam qui illud idem cum honestate coniungerent ,
nec multo secus eos qui ad honestatem prima naturae
commoda adiungerent . ita tris relinquit sententias quas
putet [Note] probabiliter posse defendi .
139Sit sane ita — quamquam a Polemonis et Peripateticorum et Antiochi finibus non facile divellor nec quicquam habeo adhuc
probabilius . verum tamen video quam suaviter voluptas sensibus nostris blandiatur ; labor eo [Note] ut adsentiar Epicuro aut Aristippo : revocat virtus vel potius
reprendit manu , pecudum illos motus esse dicit , hominem iungit deo . possum esse medius , ut , quoniam
Aristippus quasi animum nullum habeamus corpus
solum tuetur , Zeno quasi corporis simus expertes animum solum conplectitur , ut Calliphontem sequar —
cuius quidem sententiam Carneades ita studiose defensitabat ut eam probare etiam videretur ; quamquam
Clitomachus adfirmabat numquam se intellegere potuisse quid Carneadi probaretur — sed si eum [Note] ipsum
finem velim sequi , nonne ipsa severitas [Note] et gravitas [Note]
et recta ratio mihi obversetur : 'tune , [Note] cum honestas in
voluptate contemnenda consistat , honestatem cum voluptate tamquam hominem cum belua copulabis ?'
ch. 46
Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 137 | Cic. Luc. 139 () | >>Cic. Luc. 141 |