Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 139 | Cic. Luc. 141 () | >>Cic. Luc. 144 |
140Unum igitur par quod depugnet relicum est , voluptas
cum honestate ; de quo Chrysippo sunt , [Note] quantum ego
sentio , non ** [Note] magna contentio . alteram si sequare ,
multa ruunt et maxime [Note] communitas cum hominum
genere , caritas amicitia iustitia reliquae virtutes , quarum esse nulla potest nisi erit gratuita ; nam quae voluptate quasi mercede aliqua ad officium inpellitur ,
ea non est virtus sed fallax imitatio simulatioque virtutis . audi contra illos [Note] qui nomen honestatis a se ne
intellegi quidem dicant (nisi forte quod gloriosum sit
in volgus id honestum velimus dicere ), fontem omnium bonorum in corpore esse , hanc normam hanc
regulam hanc praescriptionem esse naturae , a qua qui
aberravisset eum numquam quid in vita sequeretur
habiturum .
141Nihil igitur me putatis , [Note] haec et alia innumerabilia cum audiam , moveri ? tam moveor quam
tu Luculle , nec me minus hominem quam <te > [Note] putaveris ; tantum interest , quod tu cum es commotus adsciscis [Note] adsentiris adprobas , verum illud certum conprehensum perceptum ratum firmum fixum fuisse [Note] vis
deque [Note] eo nulla ratione neque pelli neque moveri potes ,
ego nihil eius modi esse arbitror cui si adsensus sim [Note]
non adsentiar saepe falso , [Note] quoniam vera a falsis nullo
visi [Note] discrimine separantur , praesertim cum iudicia ista
dialecticae nulla sint .
142Venio enim iam ad tertiam partem philosophiae .
Aliud iudicium Protagorae est qui putet [Note] id cuique
verum esse quod cuique videatur , aliud Cyrenaicorum ,
qui praeter permotiones intumas nihil putant esse iudicii , aliud Epicuri qui omne iudicium in sensibus
et in rerum notitiis et in voluptate constituit ; Plato
autem omne iudicium veritatis veritatemque ipsam abaductam ab opinionibus et a sensibus cogitationis [Note] ipsius et mentis esse voluit . [Note]
Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 139 | Cic. Luc. 141 () | >>Cic. Luc. 144 |