Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 142 Cic. Luc. 145 () >>Cic. Luc. 148

144Quid me igitur Luculle in invidiam [Note] et tamquam [Note] in contionem vocas, et quidem ut seditiosi tribuni solent occludi tabernas iubes? quo [Note] enim spectat illud cum artificia tolli quereris a nobis nisi ut opifices concitentur; qui si undique omnes convenerint facile contra vos incitabuntur. Expromam primum illa invidiosa, quod eos omnes qui in contione [Note] stabunt exules servos insanos esse dicatis. deinde ad illa veniam, quae iam non ad multitudinem sed ad vosmet ipsos qui adestis pertinent. negat enim vos Zeno, negat Antiochus scire quicquam. 'Quo modo?' inquies; 'nos enim defendimus etiam insipientem multa conprendere'. 145At scire negatis quemquam rem ullam nisi sapientem. et hoc quidem Zeno gestu [Note] conficiebat. nam cum extensis digitis adversam manum ostenderat, 'visum' inquiebat 'huius modi est'; dein cum paulum digitos contraxerat, [Note] 'adsensus huius modi'; tum cum plane conpresserat pugnumque fecerat, conprensionem illam esse dicebat, qua ex similitudine etiam nomen ei rei, quod ante non

-- --

fuerat, κατάλημψιν imposuit; cum autem laevam manum admoverat [Note] et ilium pugnum arte vehementerque conpresserat, scientiam talem esse dicebat, cuius compotem [Note] nisi sapientem esse neminem. sed qui sapiens sit aut [Note] fuerit ne ipsi quidem solent dicere. ita tu nunc Catule lucere nescis, nec tu Hortensi in tua villa nos esse. 146num minus haec invidiose dicuntur? nec tamen nimis eleganter; [Note] illa [Note] subtilius. Sed quo modo tu si conprendi [Note] nihil posset artificia concidere dicebas nec mihi [Note] dabas id quod probabile esset satis magnam vim habere ad artes, sic ego nunc tibi refero artem sine scientia esse non posse. an pateretur hoc Zeuxis aut Phidias aut Polyclitus, nihil se scire, cum in iis esset tanta sollertia? quod si eos docuisset aliquis quam vim habere diceretur scientia, desinerent irasci; ne nobis quidem suscenserent, cum didicissent id tollere nos quod nusquam [Note] esset, quod autem satis esset ipsis relinquere. Quam rationem maiorum etiam conprobat diligentia, qui primum iurare ex sui animi sententia quemque voluerunt, deinde ita teneri si sciens falleret, quod inscientia multa versaretur in vita; tum qui testimonium diceret ut arbitrari se diceret etiam quod ipse vidisset, quaeque [Note] iurati iudices cognovissent ut ea non aut esse <aut non esse> [Note] facta sed ut videri pronuntiarentur.

ch. 48



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 142 Cic. Luc. 145 () >>Cic. Luc. 148

Powered by PhiloLogic