Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 145 Cic. Luc. 147 () >>Cic. Luc. 148

146num minus haec invidiose dicuntur? nec tamen nimis eleganter; [Note] illa [Note] subtilius. Sed quo modo tu si conprendi [Note] nihil posset artificia concidere dicebas nec mihi [Note] dabas id quod probabile esset satis magnam vim habere ad artes, sic ego nunc tibi refero artem sine scientia esse non posse. an pateretur hoc Zeuxis aut Phidias aut Polyclitus, nihil se scire, cum in iis esset tanta sollertia? quod si eos docuisset aliquis quam vim habere diceretur scientia, desinerent irasci; ne nobis quidem suscenserent, cum didicissent id tollere nos quod nusquam [Note] esset, quod autem satis esset ipsis relinquere. Quam rationem maiorum etiam conprobat diligentia, qui primum iurare ex sui animi sententia quemque voluerunt, deinde ita teneri si sciens falleret, quod inscientia multa versaretur in vita; tum qui testimonium diceret ut arbitrari se diceret etiam quod ipse vidisset, quaeque [Note] iurati iudices cognovissent ut ea non aut esse <aut non esse> [Note] facta sed ut videri pronuntiarentur.

ch. 48 147

Verum quoniam non solum nauta significat sed etiam favonius ipse insusurrat navigandi nobis Luculle tempus esse, et quoniam satis multa dixi, sit [Note] mihi perorandum. posthac tamen cum haec [tamen [Note]] quaeremus, potius de dissensionibus tantis summorum virorum disseramus <de> [Note] obscuritate naturae, deque errore

-- --

tot philosophorum qui de [in [Note]] bonis contrariisque rebus tanto opere discrepant ut, cum plus uno verum esse non possit, iacere necesse sit tot tam nobiles disciplinas, quam de oculorum sensuumque reliquorum mendaciis et de sorite aut pseudomeno, quas plagas, ipsi contra se Stoici texuerunt.'



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 145 Cic. Luc. 147 () >>Cic. Luc. 148

Powered by PhiloLogic