Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 19 Cic. Luc. 21 () >>Cic. Luc. 24

20Adhibita vero exercitatione et arte, ut [Note] oculi pictura teneantur aures cantibus, quis est quin cernat quanta vis sit in sensibus. quam multa [Note] vident pictores in umbris et in eminentia quae nos non videmus; quam multa quae nos fugiunt in cantu exaudiunt in eo genere exercitati, qui primo inflatu tibicinis Antiopam esse aiunt aut Andromacham, cum id nos ne suspicemur quidem. nihil necesse est de gustatu et odoratu loqui, in quibus intellegentia etsi vitiosa est quaedam tamen. quid de tactu et eo quidem quem philosophi interiorem vocant aut doloris aut voluptatis, in quo Cyrenaici solo putant veri esse iudicium, quia sentiatur [Note]21potestne igitur quisquam dicere inter eum qui doleat et inter eum qui in voluptate sit nihil interesse, aut ita qui [Note] sentiet [Note] non apertissime insaniat?

(21)Atqui qualia sunt haec quae sensibus percipi dicimus talia secuntur ea quae non sensibus ipsis percipi dicuntur sed quodam modo sensibus, ut haec: 'illud est album, hoc dulce, canorum illud, hoc bene olens. hoc asperum': animo iam haec tenemus conprehensa non sensibus. 'ille' deinceps 'equus est, ille canis'.

-- --

cetera series deinde sequitur maiora nectens, ut haec quae quasi expletam rerum conprehensionem amplectuntur: 'si homo est, animal est mortale rationis particeps'. Quo e genere nobis notitiae rerum inprimuntur, sine quibus nec intellegi quicquam nec quaeri <nec> disputari [Note] potest. 22quod si essent falsae notitiae (ἐννοίας enim notitias appellare tu videbare) — si igitur essent eae falsae aut eius modi visis inpressae qualia visa a falsis discerni [Note] non possent, quo tandem his modo uteremur, quo modo autem quid cuique rei consentaneum esset quid repugnaret videremus? [Note] Memoriae quidem certe, quae non modo philosophiam sed omnis [Note] vitae usum omnesque artes una maxime continet, nihil omnino loci relinquitur. quae potest enim esse memoria falsorum, aut quid quisquam meminit quod non animo conprehendit et tenet? Ars vero quae potest esse nisi quae non ex una aut [Note] duabus sed ex multis animi perceptionibus constat? quam si [Note] subtraxeris, qui distingues artificem ab inscio: non enim fortuito hunc artificem dicemus esse illum negabimus, [Note] sed cum alterum percepta et conprehensatenere videmus [Note] alterum non item. cumque artium aliud eius modi genus sit ut tantum modo animo rem cernat, aliud ut moliatur aliquid et faciat, quo modo aut [Note] geometres [Note] cernere ea potest quae aut nulla sunt aut internosci a falsis non possunt, aut is qui fidibus utitur explere numeros et conficere versus; quod idem in similibus quoque artibus continget, quarum omne opus est in faciendo atque agendo. quid enim est quod arte effici possit [Note] nisi is qui artem tractabit multa perceperit?

ch. 8



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 19 Cic. Luc. 21 () >>Cic. Luc. 24

Powered by PhiloLogic