Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 33 | Cic. Luc. 35 () | >>Cic. Luc. 37 |
34in eo autem si erit communitas
cum falso , nullum erit iudicium , quia proprium in [Note]
communi signo notari non potest . sin autem commune nihil erit , habeo [Note] quod volo ; id enim quaero
quod ita mihi videatur verum <ut > non [Note] possit item
falsum videri . Simili in errore versantur cum convicio [Note] veritatis coacti perspicua a perceptis volunt distinguere et conantur ostendere esse aliquid perspicui ,
verum illud quidem et [Note] inpressum in animo [Note] atque
mente , neque tamen id percipi ac conprendi posse . quo
enim modo perspicue dixeris album esse aliquid , cum
possit accidere ut id quod nigrum sit album esse
videatur , aut quo modo ista aut perspicua dicemus aut
inpressa subtiliter , cum sit incertum vere inaniterne [Note]
moveatur : [Note] ita neque color neque corpus nec veritas
nec argumentum nec sensus neque perspicuum ullum
relinquitur .
35Ex hoc illud is usu venire solet , ut
quicquid dixerint [Note] a quibusdam interrogentur 'ergo
istuc quidem percipis ?'. sed qui ita interrogant ab iis
-- -- sin
ex circumspectione aliqua et accurata consideratione
quod visum sit id se dicent sequi , tamen exitum non
habebunt ,
Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 33 | Cic. Luc. 35 () | >>Cic. Luc. 37 |
