Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 38 Cic. Luc. 41 () >>Cic. Luc. 43

40Nunc ea videamus quae contra ab his disputari solent. sed prius potestis [Note] totius eorum rationis [Note] quasi fundamenta cognoscere. Conponunt igitur primum artem quandam de his quae visa dicimus, eorumque et vim et genera definiunt, in his quale sit id quod percipi et [Note] conprendi possit, totidem verbis quot Stoici.

-- --

Deinde illa exponunt duo, quae quasi contineant [Note] omnem hanc quaestionem: quae ita videantur ut etiam alia eodem modo videri possint nec in is quicquam intersit, non posse [Note] eorum alia percipi alia non percipi; nihil interesse autem non modo si omni ex parte eiusdem modi sint sed etiam si discerni non possint. Quibus positis unius argumenti conclusione tota ab his causa conprenditur. conposita autem ea conclusio sic est: 'eorum quae videntur alia vera sunt alia falsa; et quod falsum est id percipi non potest, quod autem verum visum est, id omne tale est ut eiusdem modi falsum etiam possit videri'; et quae visa sint [Note] eius modi ut in is nihil intersit, non posse [Note] accidere ut eorum alia percipi possint alia non possint; 'nullum igitur est visum quod percipi possit'. 41Quae autem sumunt ut concludant id quod volunt, ex his duo sibi putant concedi (neque enim quisquam repugnat); ea sunt haec: quae visa falsa sint ea percipi non posse; et alterum: inter quae visa nihil intersit, ex is non posse alia talia esse ut percipi possint alia ut [Note] non possint. reliqua vero multa et varia oratione defendunt, quae sunt item duo: unum, quae videantur eorum alia vera esse alia falsa; alterum, omne visum quod sit a vero tale esse quale etiam a falso possit esse.



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 38 Cic. Luc. 41 () >>Cic. Luc. 43

Powered by PhiloLogic