Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 41 | Cic. Luc. 43 () | >>Cic. Luc. 45 |
42haec duo proposita non praetervolant sed ita dilatant
ut non mediocrem curam adhibeant et diligentiam .
dividunt enim in partes et eas quidem magnas , primum in sensus , deinde in ea quae ducuntur [Note] a sensibus
et ab omni consuetudine , quam [Note] obscurari volunt ; tum
perveniunt ad eam partem ut ne ratione quidem et
coniectura ulla res percipi possit . haec autem universa
concidunt etiam minutius . ut enim de sensibushesterno
sermone vidistis item faciunt de reliquis , in singulisque rebus , quas in minima dispertiunt , volunt efficere
-- -- Hanc ego subtilitatem philosophia quidem dignissimam iudico sed ab eorum causa qui ita disserunt
remotissimam . definitiones enim et partitiones et
horum [Note] luminibus utens oratio , tum similitudines dissimilitudinesque [Note] et earum tenuis et acuta distinctio
fidentium est hominum illa vera et firma et certa
esse quae tutentur , non eorum qui clament nihilo
magis vera illa esse quam falsa . quid enim agant , si
cum aliquid definierint [Note] roget eos quispiam num illa
definitio possit in aliam rem transferri quamlubet : [Note] si
posse dixerint , quid [enim [Note]] dicere habeant cur illa vera
definitio sit ; si negaverint , fatendum sit , quoniam †vel
illa vera † [Note] definitio transferri non possit in falsum ,
quod ea definitione explicetur id percipi posse ; quod
minime illi volunt . Eadem dici poterunt [Note] in omnibus
partibus .
ch. 14
43Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 41 | Cic. Luc. 43 () | >>Cic. Luc. 45 |
