Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 47 Cic. Luc. 50 () >>Cic. Luc. 52

49Ad has omnes visiones inanes Antiochus quidem

-- --

et permulta dicebat et erat de hac una re unius diei disputatio. mihi autem non idem faciundum puto sed ipsa capita dicenda. Et primum quidem hoc reprehendendum, quod captiosissimo genere interrogationis utuntur, quod genus minime in philosophia probari solet, quom aliquid minutatim et gradatim additur aut demitur: soritas hoc vocant, qui [Note] acervum efficiunt uno addito grano, vitiosum sane et captiosum genus. sic enim ascenditis: 'si tale visum obiectum est a deo dormienti ut probabile sit, cur non etiam ut valde veri simile; cur deinde non ut difficiliter a vero internoscatur, deinde ut ne internoscatur quidem, postremo ut nihil inter hoc et illud intersit.' huc si perveneris me tibi primum quidque concedente, meum vitium fuerit, sin ipse tua sponte processeris, tuum. 50quis enim tibi dederit aut omnia deum posse aut ita facturum esse si possit? quo modo autem sumis ut si quid cui simile esse possit; sequatur ut etiam difficiliter internosci possit, deinde ut ne internosci quidem, postremo ut eadem sit? [Note] [Note] et [Note] si lupi canibus similes, eosdem [Note] dices ad extremum? et quidem honestis similia sunt quaedam non honesta et bonis non bona et artificiosis minime artificiosa: quid dubitamus igitur adfirmare nihil inter haec interesse? Ne repugnantia quidem videmus? nihil est enim quod e [Note] suo genere in aliud genus transferri possit; at [Note] si efficeretur ut inter visa differentium generum nihil interesset, reperirentur quae et in suo genere essent et in alieno;



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 47 Cic. Luc. 50 () >>Cic. Luc. 52

Powered by PhiloLogic