Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 49 | Cic. Luc. 51 () | >>Cic. Luc. 53 |
50quis enim
tibi dederit aut omnia deum posse aut ita facturum
esse si possit ? quo modo autem sumis ut si quid
cui simile esse possit ; sequatur ut etiam difficiliter
internosci possit , deinde ut ne internosci quidem ,
postremo ut eadem sit ? [Note] [Note] et [Note] si lupi canibus similes ,
eosdem [Note] dices ad extremum ? et quidem honestis similia sunt quaedam non honesta et bonis non bona et
artificiosis minime artificiosa : quid dubitamus igitur
adfirmare nihil inter haec interesse ? Ne repugnantia
quidem videmus ? nihil est enim quod e [Note] suo genere
in aliud genus transferri possit ; at [Note] si efficeretur ut
inter visa differentium generum nihil interesset , reperirentur quae et in suo genere essent et in alieno ;
51quod fieri qui potest ? Omnium deinde inanium visorum una depulsio est , sive illa cogitatione informantur , quod fieri solere concedimus , sive in quiete sive
per vinum sive per insaniam . nam ab omnibus eiusdem modi visis perspicuitatem , quam mordicus tenere
debemus , abesse dicemus . [Note] quis enim , cum sibi fingit
aliquid et cogitatione depingit , non simul ac se ipse
commovit atque ad se revocavit sentit quid intersit
inter perspicua et inania ? eadem ratio est somniorum .
num censes Ennium , cum in hortis cum Ser . Galba
vicino suo ambulavisset , dixisse 'visus sum mihi cum
Galba ambulare '? [Note] at cum somniavit ita narravit 'visus
Homerus adesse poeta ', [Note] idemque in Epicharmo 'nam
videbar somniare med ego [Note] esse mortuum '. itaque simul
ut experrecti sumus visa illa contemnimus neque ita
habemus ut ea quae in foro gessimus .
ch. 17
Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 49 | Cic. Luc. 51 () | >>Cic. Luc. 53 |
