Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 53 | Cic. Luc. 55 () | >>Cic. Luc. 57 |
54Ne hoc quidem cernunt , omnia se reddere incerta , quod nolunt ?
(ea dico incerta quae ἄδηλα Graeci .) si enim res se
ita habeat [Note] ut nihil intersit utrum ita cui videatur ut
insano an [Note] sano , cui possit exploratum esse de sua
sanitate ? quod velle efficere non mediocris insania [Note]
est . Similitudines vero aut geminorum aut signorum
anulis inpressorum pueriliter consectantur . quis enim
nostrum similitudines negat esse , cum eae plurimis
in rebus appareant . sed si satis est ad tollendam
cognitionem similia esse multa multorum , cur eo non
estis contenti , praesertim concedentibus nobis , et cur
id potius contenditis quod rerum natura non patitur ,
ut non suo quidque genere [Note] sit tale quale est , nec sit [Note]
in duobus aut pluribus nulla re different ulla communitas ? ut †sibi [Note] sint et ova ovorum et apes apium
simillimae : quid pugnas igitur aut quid tibi vis in
geminis ? conceditur enim similes esse , quo contentus esse potueras ;
55tu autem vis eosdem plane esse
non similes , quod fieri nullo modo potest .
(55)Dein confugis ad physicos eos qui maxime in Academia inridentur , a quibus ne tu quidem iam te abstinebis , et
ais Democritum dicere innumerabiles esse mundos , et
quidem sic quosdam inter sese [Note] non solum similes sed
-- --
ch. 18
Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 53 | Cic. Luc. 55 () | >>Cic. Luc. 57 |
