Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 59 | Cic. Luc. 61 () | >>Cic. Luc. 63 |
60Restat illud quod dicunt veri
inveniundi causa contra omnia dici oportere et pro
omnibus . volo igitur videre quid invenerint . [Note] 'Non
solemus ' inquit 'ostendere '. Quae sunt tandem ista
mysteria , aut cur celatis quasi turpe aliquid sententiam vestram ? 'Ut qui audient ' inquit 'ratione
potius quam auctoritate ducantur '. Quid si utrumque , [Note] num peius est ? Unum tamen illud non celant ,
nihil esse quod percipi possit . an in eo auctoritas nihil
obest ? mihi quidem videtur vel plurimum . quis enim
ista tam aperte perspicueque et perversa et falsa
secutus esset , nisi tanta in Arcesila , multo etiam maior
in Carneade [Note] et copia rerum et dicendi vis fuisset ?
Haec Antiochus fere et Alexandreae tum et multis
annis post multo etiam adseverantius , in Syria cum
esset mecum paulo ante quam est mortuus . Sed
iam confirmata causa te hominem amicissimum ' (me
autem appellabat ) 'et aliquot annis minorem natu
non dubitabo monere . Tune , cum tantis laudibus philosophiam extuleris Hortensiumque [Note] nostrum dissentientem commoveris , eam philosophiam sequere [Note] quae
confundit vera cum falsis , spoliat nos iudicio , privat
adprobatione omni , orbat sensibus ? [Note] et Cimmeriis quidem , quibus aspectum solis sive deus aliquis sive natura ademerat [Note] sive eius loci quem incolebant situs ,
ignes tamen aderant quorum illis uti lumine licebat :
isti autem quos tu probas tantis offusis tenebris ne
scintillam quidem ullam nobis ad dispiciendum [Note] reliquerunt ; quos si sequamur iis vinclis simus astricti
ut nos commovere nequeamus .
ch. 19
61Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 59 | Cic. Luc. 61 () | >>Cic. Luc. 63 |
