Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 65 Cic. Luc. 67 () >>Cic. Luc. 69

66qui enim possum non cupere verum invenire, cum gaudeam si simile veri quid invenerim? [Note] sed ut hoc pulcherrimum esse iudico, [Note] vera videre,

-- --

sic pro veris probare falsa turpissimum est. Nec tamen ego is sum qui nihil umquam falsi adprobem qui numquam adsentiar qui nihil opiner; sed quaerimus de sapiente. ego vero ipse et magnus quidam [Note] sum opinator (non enim sum sapiens) et meas cogitationes sic dirigo, [Note] non ad illam parvulam Cynosuram, [Note] qua 'fidunt duce nocturna Phoenices in alto', [Note] ut ait Aratus, eoque directius [Note] gubernant quod eam tenent quae 'cursu interiore brevi convertitur orbe' [Note]sed [Note] Helicen et clarissimos Septentriones id est rationes has latiore [Note] specie non ad tenue limatas; [Note] eo fit ut errem et vager latius. Sed non de me, ut dixi, sed [Note] de sapiente quaeritur. [Note] visa enim ista cum acriter mentem sensumve pepulerunt accipio iisque interdum etiam adsentior. nec percipio tamen: nihil enim arbitror posse percipi. non sum sapiens; itaque visis cedo nec possum resistere. sapientis autem hanc censet Arcesilas vim esse maximam Zenoni adsentiens, cavere ne capiatur, ne fallatur videre; nihil est enim ab ea cogitatione, quam habemus de gravitate sapientis, errore levitate temeritate diiunctius. Quid [quid [Note]] igitur loquar de firmitate sapientis? quem quidem nihil opinari tu quoque Luculle concedis. quod quoniam a te probatur, ut praepostere tecum agam iam [Note] (mox referam me ad ordinem), haec primum conclusio quam habeat vim considera:

ch. 21 67'si ulli rei sapiens adsentietur umquam, aliquando etiam opinabitur; numquam autem opinabitur; nulli igitur rei adsentietur'. [Note] hanc conclusionem Arcesilas probabat;

-- --

confirmabat enim et primum et secundum. Carneades non numquam secundum illud dabat, adsentiri aliquando; ita sequebatur [Note] etiam opinari, quod tu non vis, et recte ut mihi videris. sed illud primum, sapientem si adsensurus esset etiam opinaturum, falsum esse Stoici [Note] dicunt et eorum adstipulator Antiochus; [Note] posse enim eum falsa a veris et quae non possint percipi ab iis quae possint distinguere.



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 65 Cic. Luc. 67 () >>Cic. Luc. 69

Powered by PhiloLogic