Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 68 | Cic. Luc. 71 () | >>Cic. Luc. 74 |
70Unde autem subito vetus Academia
revocata est ? nominis dignitatem videtur , cum a re
ipsa descisceret , retinere voluisse . quod erant qui
illum [Note] gloriae causa facere dicerent , [Note] sperare etiam fore
ut i qui se sequerentur Antiochii [Note] vocarentur ; mihi
autem magis videtur non potuisse sustinere concursum omnium philosophorum . etenim de ceteris sunt
inter illos non nulla communia ; haec Academicorum
est una sententia quam reliquorum philosophorum
nemo probet . itaque cessit , et ut ii qui sub novis [Note] solem
non ferunt item ille cum aestuaret veterum ut maenianorum sic Academicorum umbram secutus est . [Note]
71quoque solebat uti argumento tum cum ei placebat nihil
posse percipi , cum quaereret , Dionysius ille Heracleotes utrum conprehendisset certa illa nota qua adsentiri dicitis oportere , illudne quod multos annos tenuisset Zenonique magistro credidisset , honestum quod
esset id bonum solum esse , an quod postea defensitavisset , honesti inane nomen esse , voluptatem esse
summum bonum — qui ex illius commutata sententia
dooere vellet nihil ita signari in animis nostris a vero
posse quod non eodem modo possit a [Note] falso , is curavit
quod argumentum ex Dionysio ipse sumpsisset ex eo
-- -- Et [Note] primum quod initio dixisti videamus quale sit ,
similiter a nobis de antiquis philosophis commemorari
atque seditiosi solerent claros viros sed tamen populares aliquos nominare . illi cum res <non > bonas [Note]
tractent similes bonorum videri volunt ; nos autem ea
dicimus nobis videri quae vosmet ipsi [Note] nobilissimis
philosophis placuisse conceditis . Anaxagoras [Note] [Note] nivem
nigram dixit esse . ferres me si ego idem dicerem ?
tu ne si dubitarem quidem . at quis est ? num [Note] hic sophistes (sic enim appellabantur ii qui ostentationis
aut quaestus causa philosophantur [Note])? maxima fuit et
gravitatis et ingeni gloria .
ch. 23
72Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 68 | Cic. Luc. 71 () | >>Cic. Luc. 74 |
