Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 72 Cic. Luc. 75 () >>Cic. Luc. 77

74Furere tibi Empedocles videtur: at mihi dignissimum rebus is de quibus loquitur

-- --

sonum fundere. num ergo is excaecat nos aut orbat sensibus, si parum magnam vim censet in is esse ad ea quae sub eos subiecta sunt iudicanda? Parmenides Xenophanes minus bonis quamquam versibus sed tamen illi versibus increpant eorum adrogantiam quasi irati, qui cum sciri nihil possit audeant se scire dicere. [Note] Et ab iis aiebat [Note] removendum Socratem et Platonem cur, an de ullis certius possum dicere? vixisse cum iis equidem videor, ita multi sermones perscripti sunt e quibus dubitari non possit quin Socrati nihil sit visum sciri posse; excepit unum tantum, scire se nihil se scire, nihil amplius. quid dicam de Platone, qui certe tam multis libris haec persecutus non esset nisi probavisset; ironeam [Note] enim alterius, perpetuam praesertim, nulla fuit ratio persequi.

ch. 24 75Videorne tibi non ut Saturninus nominare modo inlustres homines, sed etiam imitari numquam nisi clarum nisi nobilem? atqui habebam molestos vobis sed minutos, Stilbonem [Note] Diodorum Alexinum, quorum sunt contorta et aculeata quaedam sophismata (sic enim appellantur fallaces conclusiunculae [Note]). Sed quid eos colligam, cum habeam Chrysippum, qui fulcire putatur porticum Stoicorum: [Note] quam multa ille contra sensus, quam multa contra omnia quae in consuetudine probantur. 'At [Note] dissolvit idem.' Mihi quidem non videtur, sed dissolverit sane: certe tam multa non collegisset [Note] quae nos fallerent probabilitate magna, nisi [Note] videret is resisti non facile posse.



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 72 Cic. Luc. 75 () >>Cic. Luc. 77

Powered by PhiloLogic