Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 85 | Cic. Luc. 87 () | >>Cic. Luc. 89 |
86quid si in eius [Note] modi cera
centum sigilla hoc anulo inpressero , [Note] ecquae [Note] poterit
in agnoscendo esse distinctio ? an tibi erit quaerendus
-- -- cur non extimescam opinandi temeritatem ? etiamne [Note] hoc adfirmare potes Luculle , esse aliquam vim , cum prudentia et consilio
scilicet , [Note] quae finxerit vel ut tuo verbo utar quae fabricata sit hominem ? qualis ista fabrica est , ubi adhibita ,
quando cur quo modo ? tractantur ista ingeniose , disputantur etiam eleganter ; denique videantur sane , ne
adfirmentur modo . Sed [Note] de physicis mox , et quidem [Note]
ob eam causam , ne [Note] tu , qui id me facturum paulo ante
dixeris , videare menititus . Sed ut ad ea quae [Note] clariora
sunt veniam , res iam universas profundam , de quibus
volumina inpleta sunt non a nostris solum sed etiam
a Chrysippo [Note] (de quo queri solent Stoici , dum studiose
omnia conquisierit contra sensus et perspicuitatem
contraque omnem consuetudinem contraque rationed ,
ipsum sibi respondentem inferiorem fuisse , itaque ab
eo armatum esse Carneadem );
ch. 27
Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 85 | Cic. Luc. 87 () | >>Cic. Luc. 89 |
