Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 91 | Cic. Luc. 93 () | >>Cic. Luc. 95 |
92Sed quoniam tantum in ea arte ponitis ,
videte ne contra vos tota nata [Note] sit ; quae primo
progressa [Note] festive tradit elementa loquendi et ambiguorum intellegentiam concludendique rationem , tum
paucis additis venit ad soritas , lubricum sane et periculosum locum , quod [Note] tu modo dicebas esse vitiosum
interrogandi genus . At vitiosi sunt
soritae .' Frangite [Note] igitur eos si potestis , ne molesti
sint ;erunt enim nisi cavetis . 'Cautum est ' inquit ; 'placet
enim Chrysippo , cum gradatim interrogetur verbi causa
tria pauca sint anne multa , aliquanto prius quam ad
multa perveniat quiescere ' (id est quod ab his dicitur
ἡσυχάζειν [Note]). 'Per me vel stertas licet ' [Note] inquit Carneades
'non modo quiescas . Sed quid proficit ? sequitur enim
qui te ex somno excitet et eodem modo interroget :
'quo [Note] in numero conticuisti , si ad eum numerum unum
addidero , multane erunt ?' progrediere rursus quoad
videbitur . quid plura ; hoc enim fateris , neque ultimum
te paucorum neque primum multorum respondere
posse . cuius generis error ita manat , ut non videam 30
quo non possit accedere .
ch. 29
Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 91 | Cic. Luc. 93 () | >>Cic. Luc. 95 |
