Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 95 | Cic. Luc. 97 () | >>Cic. Luc. 99 |
96Quo modo igitur hoc conclusum esse iudicas : 'si dicis nunc lucere et verum dicis , <lucet ;
dicis autem nunc lucere et verum dicis ;> [Note] lucet igitur '?
probatis certe genus et rectissime conclusum dicitis
itaque in docendo eum primum concludendi modum
traditis . aut quidquid igitur eodem modo concluditur
probabitis , aut ars ista nulla est . vide [Note] ergo hanc conclusionem probaturusne sis : 'si dicis te mentiri [Note] verumque dicis , mentiris ; dicis autem te mentiri verumque
dicis ; mentiris igitur '. qui potes [Note] hanc non probare ,
cum probaveris eiusdem generis superiorem ? haec
Chrysippea sunt , ne ab ipso quidem dissoluta . quid
enim faceret huic conclusioni 'si lucet , <lucet ;> [Note] lucet
autem ; lucet igitur '? cederet scilicet ; ipsa enim ratio
conexi cum concesseris superius cogit inferius concedere . quid ergo haec ab illa conclusione differt 'si
mentiris , mentiris ; mentiris autem ; mentiris igitur '?
hoc negas te posse nec adprobare nec inprobare ; qui
igitur magis illud ? si ars si ratio si via [Note] si vis denique
conclusionis valet , eadem est in utroque .
97Sed hoc extremum eorum est : postulant ut excipiantur haec inexplicabilia . tribunum aliquem censeo videant ; a me
istam exceptionem numquam inpetrabunt . etenim cum
ab Epicuro , qui totam dialecticam et contemnit et
inridet , non inpetrent ut verum esse concedat quod
ita effabimur 'aut vivet cras Hermarchus aut non
vivet ', cum dialectici sic statuant , omne quod ita
-- --
Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 95 | Cic. Luc. 97 () | >>Cic. Luc. 99 |
