Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 97 | Cic. Luc. 99 () | >>Cic. Luc. 101 |
98mecum vero quid habent
litium , qui ipsorum disciplinam [Note] sequor ? cum aliquid
huius modi inciderat , sic ludere [Note] Carneades solebat :
'si recte conclusi , teneo ; sin vitiose , minam [Note] Diogenes [Note]
,reddet '; ab eo enim Stoico dialectica [Note] didicerat , haec
autem meroes erat dialecticorum . sequor igitur eas
vias quas didici ab Antiocho , nec reperio quo modo
iudicem 'si lucet , <lucet >' [Note] verum esse ob eam causam
quod ita didici , omne quod ipsum ex se conexum sit
verum esse , non iudicem 'si mentiris , mentiris ' eodem
modo esse [Note] conexum : aut igitur hoc ut [Note] illud , aut nisi
hoc ne illud quidem iudicabo .
-- -- Duo placet esseCarneadi genera
visorum ; in uno hanc divisionem , alia visa esse quae
percipi possint <alia quae non possint ,> in altero
autem , alia visa esse probabilia alia non probabilia . [Note]
itaque quae contra sensus contraque perspicuitatem
dicantur ea pertinere ad superiorem divisionem , contra
posteriorem nihil dici oportere . quare ita placere , tale
visum nullum esse ut perceptio consequeretur , ut
autem probatio multa . Etenim contra naturam esset ,
<si > probabile nihil esset ; sequitur [Note] [Note] omnis vitae ea
quam tu Luculle commemorabas eversio . itaque [Note] et
sensibus probanda multa sunt , teneatur modo illud ,
non inesse in is quicquam tale quale non etiam falsum nihil ab eo differens esse possit — sic quidquid accident specie probabile , si nihil se offeret [Note] quod
sit probabilitati illi contrarium , utetur [Note] eo sapiens , ac
sic omnis ratio vitae gubernabitur . Etenim is quoque
qui a vobis sapiens inducitur multa sequitur probabilia non conprehensa neque percepta neque adsensa
sed similia veri quae nisi probet omnis vita tollatur .
ch. 31
Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 97 | Cic. Luc. 99 () | >>Cic. Luc. 101 |