Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.].
<<Cic. Rep. 1.59 Cic. Rep. 1.61 () >>Cic. Rep. 1.63

1.60 Ergo Archytas iracundiam videlicet dissidentem a ratione seditionem quandam animi vere ducebat eamque consilio sedari volebat; adde avaritiam, adde imperii, adde gloriae cupiditatem, adde libidines; et illud vides, si in animis hominum regale imperium sit, unius fore dominatum, consilii scilicet (ea est enim animi pars optima), consilio autem dominante nullum esse libidinibus, nullum irae, nullum temeritati locum. [Note] Sic, inquit, est. [Note] Probas igitur animum ita adfectum? [Note] Nihil vero, inquit, magis. [Note] Ergo non probares, si consilio pulso libidines, quae sunt innumerabiles, iracundiaeve tenerent omnia? [Note] Ego vero nihil isto animo, nihil ita animato homine miserius ducerem. [Note] Sub regno igitur tibi esse placet omnis animi partes, et eas regi consilio? [Note] Mihi vero sic placet. [Note] Cur igitur dubitas, quid de re publica sentias? in qua, si in plures translata res sit, intellegi iam licet nullum fore, quod praesit, inperium, quod quidem, nisi unum sit, esse nullum potest.

ch. 391.61

Tum Laelius: Quid, quaeso, interest inter unum

-- --

et plures, si iustitia est in pluribus? Et Scipio: Quoniam testibus meis intellexi, Laeli, te non valde moveri, non desinam te uti teste, ut hoc, quod dico, probem. Me, inquit ille, quonam modo? [Note] Quia animum adverti nuper, cum essemus in Formiano, te familiae valde interdicere, ut uni dicto audiens esset. [Note] Quippe vilico. [Note] Quid? domi pluresne praesunt negotiis tuis? [Note] Immo vero unus, inquit. [Note] Quid? totam domum num quis alter praeter te regit? [Note] Minime vero. [Note] Quin tu igitur concedis idem in re publica, singulorum dominatus, si modo iusti sint, esse optimos? [Note] Adducor, inquit, ut prope modum adsentiar.

ch. 40



Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.].
<<Cic. Rep. 1.59 Cic. Rep. 1.61 () >>Cic. Rep. 1.63

Powered by PhiloLogic