Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.].
<<Cic. Rep. 3.41 Cic. Rep. 3.43 () >>Cic. Rep. 3.46

3.42

Quae cum dixisset Laelius, etsi omnes, qui aderant, significabant ab eo se esse admodum delectatos, tamen praeter ceteros Scipio quasi quodam gaudio elatus: Multas tu quidem, inquit, Laeli, saepe causas ita defendisti, ut ego non modo tecum Servium Galbam, collegam nostrum, quem tu, quoad vixit, omnibus anteponebas, verum ne Atticorum quidem oratorum quemquam aut suavitate .

Non. 262M duas sibi res, quo minus in vulgus et in foro diceret, confidentiam et vocem, defuisse Sch. Iuvenal. Sat. 6.480

inclusorum hominum gemitu mugiebat taurus.

ch. 313.43

reportare. Ergo illam rem populi, id est rem publicam, quis diceret tum, cum crudelitate unius oppressi essent universi, neque esset unum vinculum iuris nec consensus ac societas coetus, quod est populus? Atque hoc idem Syracusis. Urbs illa praeclara, quam ait Timaeus Graecarum maxumam, omnium autem esse pulcherrimam, arx visenda, portus usque in sinus oppidi et ad urbis crepidines infusi, viae latae, porticus, templa, muri nihilo magis efficiebant, Dionysio tenente ut esset illa res publica; nihil enim populi et unius erat populus ipse. Ergo ubi tyrannus est, ibi non vitiosam, ut heri dicebam, sed, ut nunc ratio cogit, dicendum est plane nullam esse rem publicam.

ch. 323.44

Praeclare quidem dicis, Laelius; etenim video iam, quo pergat oratio. [Note] Vides igitur ne illam quidem, quae tota sit in factionis potestate, posse vere dici rem publicam. [Note] Sic plane iudico. [Note] Et rectissime quidem iudicas; quae enim fuit tum Atheniensium res, cum post magnum illud Peloponnesiacum bellum triginta viri illi urbi iniustissime praefuerunt?

-- --

num aut vetus gloria civitatis aut species praeclara oppidi aut theatrum, gymnasia, porticus aut propylaea nobilia aut arx aut admiranda opera Phidiae aut Piraeus ille magnificus rem publicam efficiebat? Minime vero, Laelius, quoniam quidem populi res non erat. [Note] Quid? cum decemviri Romae sine provocatione fuerunt tertio illo anno, cum vindicias amisisset ipsa libertas? [Note] Populi nulla res erat, immo vero id populus egit, ut rem suam recuperaret.

ch. 33



Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.].
<<Cic. Rep. 3.41 Cic. Rep. 3.43 () >>Cic. Rep. 3.46

Powered by PhiloLogic