Scr. Romae In Ian. a. 693 (61)
CICERO ATTICO SAL.
Teucris illa lentum sane negotium, neque Cornelius ad Terentiam postea rediit. opinor ad Considium, Axium,
Selicium confugiendum est; nam a Caecilio propinqui minore centesimis nummum movere non possunt. sed ut ad prima illa redeam, nihil ego illa impudentius, astutius,
lentius vidi. libertum mitto, Tito mandavi.
σκήψεις atque ἀναβολαί; sed nescio an ταὐτόματον ἡμῶν. nam mihi
Pompeiani prodromi nuntiant aperte Pompeium acturum Antonio succedi, oportere eodemque tempore aget praetor ad populum. res eius modi est ut ego nec per bonorum nec per popularem existimationem honeste possim hominem defendere, nec mihi libeat, quod vel maximum est.
etenim accidit hoc, quod totum cuius modi sit mando tibi ut perspicias.
Pompeium nobis amicissimum constat esse. divortium Muciae vehementer probatur. P. Clodium Appi f., credo
te audisse cum veste muliebri deprehensum domi C. Caesaris cum pro populo fieret, eumque per manus servulae
-- --
servatum et eductum; rem esse insigni infamia. quod te moleste ferre certo scio.