Scr. Romae Non. Dec. a. 693 (61).
CICERO ATTICO SAL.
Magna mihi varietas voluntatis et dissimilitudo opinionis ac iudici Quinti fratris mei demonstrata est ex litteris tuis in quibus ad me epistularum illius exempla misisti. qua ex re et molestia sum tanta adfectus, quantam mihi meus amor summus erga utrumque vestrum adferre debuit, et admiratione quidnam accidisset quod adferret Quinto fratri meo aut offensionem tam gravem aut commutationem tantam voluntatis. atque illud a me iam ante intellegebatur, quod te quoque ipsum discedentem a nobis suspicari videbam, subesse nescio quid opinionis incommodae sauciumque esse eius animum et insedisse quasdam odiosas suspiciones. quibus ego mederi cum cuperem antea saepe et vehementius etiam post sortitionem provinciae, nec tantum intellegebam ei esse offensionis quantum litterae tuae declararant nec tantum proficiebam quantum volebam.
atque huius incommodi
culpa ubi resideat facilius possum existimare quam scribere;
-- --
vereor enim ne dum defendam meos non parcam tuis. nam sic intellego ut nihil a domesticis vulneris factum sit, illud quidem quod erat eos certe sanare potuisse. sed huiusce rei totius vitium, quod aliquanto etiam latius patet
quam videtur, praesenti tibi commodius exponam.
illa pars epistulae tuae minime fuit necessaria in qua exponis quas facultates aut provincialium aut urbanorum commodorum et aliis temporibus et me ipso consule praetermiseris. mihi enim perspecta est et ingenuitas et magnitudo animi tui; neque ego inter me atque te quicquam interesse umquam duxi praeter voluntatem institutae vitae, quod me
ambitio quaedam ad honorum studium, te autem alia minime reprehendenda ratio ad honestum otium duxit. vera quidem laude probitatis, diligentiae, religionis neque me tibi neque quemquam antepono, amoris vero erga me, cum a fraterno amore domesticoque discessi, tibi primas defero.
vidi enim, vidi penitusque perspexi in meis variis temporibus et sollicitudines et laetitias tuas. fuit mihi saepe et laudis nostrae gratulatio tua iucunda et timoris consolatio
-- --
grata. quin mihi nunc te absente non solum consilium quo tu excellis, sed etiam sermonis communicatio quae mihi suavissima tecum solet esse, maxime deest—quid dicam? in publicane re, quo in genere mihi neglegenti esse non licet, an in forensi labore, quem antea propter ambitionem sustinebam, nunc ut dignitatem tueri gratia
possim, an <in> ipsis domesticis negotiis, in quibus ego cum antea tum vero post discessum fratris te sermonesque nostros desidero? postremo non labor meus, non requies, non negotium, non otium, non forenses res, non domesticae, <non publicae>, non privatae carere diutius tuo suavissimo atque amantissimo consilio ac sermone possunt.
nos hic in re publica infirma misera commutabilique versamur. credo enim te audisse nostros equites paene a senatu esse diiunctos; qui primum illud valde graviter tulerunt, promulgatum ex senatus consulto fuisse ut de eis qui ob iudicandum accepissent quaereretur. qua in re decernenda cum ego casu non adfuissem sensissemque id equestrem ordinem ferre moleste neque aperte dicere, obiurgavi
-- --
senatum, ut mihi visus sum, summa cum auctoritate et in causa non verecunda admodum gravis et copiosus fui. ecce aliae deliciae equitum vix ferendae!
Lucceium scito consulatum habere in animo statim petere. duo enim soli dicuntur petituri; Caesar cum eo coire per Arrium cogitat et Bibulus cum hoc se putat per C. Pisonem
-- --
posse coniungi. rides? non sunt haec ridicula, mihi crede. quid aliud scribam ad te, quid? multa sunt, sed in aliud tempus. †exspectare velis, cures ut sciam. iam illud modeste rogo, quod maxime cupio, ut quam primum
venias. Nonis Decembribus.