Scr. vi Kal. Febr. a. 694 (60).
CICERO ATICO SAL.
nihil mihi nunc scito tam deesse quam hominem eum quocum omnia quae me cura aliqua adficiunt uno communicem, qui me amet, qui sapiat, quicum ego cum loquar, nihil fingam, nihil dissimulem, nihil obtegam. abest enim frater ἀφελέστατος et amantissimus. †Metellus† non homo sed
litus atque áer et sólitudó mera.
tu autem qui saepissime curam et angorem animi mei sermone et consilio levasti tuo, qui mihi et in publica re socius et in privatis omnibus conscius et omnium meorum sermonum et consiliorum particeps esse soles, ubinam es? ita sum ab omnibus destitutus ut tantum requietis habeam quantum cum uxore et filiola et mellito Cicerone consumitur. nam illae ambitiosae nostrae fucosaeque amicitiae sunt in quodam splendore forensi, fructum domesticum non habent. itaque cum bene completa domus est tempore matutino, cum ad forum stipati gregibus amicorum descendimus, reperire ex magna turba neminem possumus quocum
-- --
aut iocari libere aut suspirare familiariter possimus. qua re te exspectamus, te desideramus, te iam etiam arcessimus. multa sunt enim quae me sollicitant anguntque; quae mihi videor auris nactus tuas unius ambulationis sermone exhaurire posse.
adflicta res publica est empto constupratoque iudicio. vide quae sint postea consecuta. consul est impositus is nobis quem nemo praeter nos philosophos aspicere sine suspiritu posset. quantum hoc vulnus! facto senatus consulto de ambitu, de iudiciis
nulla lex perlata, exagitatus senatus, alienati equites Romani. sic ille annus duo firmamenta rei publicae per me unum constituta evertit; nam et senatus auctoritatem abiecit et ordinum concordiam diiunxit. instat hic nunc ille annus egregius. eius initium eius modi fuit ut anniversaria sacra
Iuventatis non committerentur; nam M. Luculli uxorem
-- --
Memmius suis sacris initiavit; Menelaus aegre id passus divortium fecit. quamquam ille pastor Idaeus Menelaum solum contempserat, hic noster Paris tam Menelaum quam Agamemnonem liberum non putavit.
nunc vides quibus fluctibus iactemur, et si ex iis quae scripsimus tanta etiam a me non scripta perspicis, revise nos aliquando et, quamquam sunt haec fugienda quo te voco, tamen fac ut amorem nostrum tanti aestimes ut eo
-- --
vel cum his molestiis pervenire velis. nam ne absens censeare curabo edicendum et proponendum locis omnibus; sub lustrum autem censeri germani negotiatoris est. qua re cura ut te quam primum videamus. vale. xi Kal.
Febr. Q. Metello, L. Afranio coss.