Scr. Romae Id. Mart. a. 694 (60).
CICERO ATTICO SAL.
non modo si mihi tantum esset oti quantum est tibi, verum etiam si tam brevis epistulas vellem mittere quam
tu soles, facile te superarem et in scribendo multo essem crebrior quam tu. sed ad summas atque incredibilis occupationes meas accedit quod nullam a me volo epistulam ad te absque argumento ac sententia pervenire. et primum tibi, ut aequum est civi amanti patriam, quae sint in re publica
exponam; deinde quoniam tibi amore nos proximi sumus, scribemus etiam de nobis ea quae scire te non nolle arbitramur.
commentarium consulatus mei Graece compositum misi ad te. in quo si quid erit quod homini Attico minus Graecum eruditumque videatur, non dicam quod tibi, ut opinor, Panhormi Lucullus de suis historiis dixerat, se quo facilius illas probaret Romani hominis esse idcirco barbara quaedam et σόλοικα dispersisse; apud me si quid erit eius modi, me imprudente erit et invito. Latinum si perfecero, ad te mittam. Tertium poema exspectato, ne quod genus a me ipso laudis meae praetermittatur. hic tu cave dicas: τίς πατέρ' αἰνήσει; si est enim apud homines quicquam quod
-- --
potius sit, laudetur, nos vituperemur qui non potius alia laudemus; quamquam non ἐγκωμιαστικὰ sunt haec sed ἱστορικὰ quae scribimus.