Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 10.9A Cic. Att. 10.10 (English) >>Cic. Att. 10.11

Scr. in Cumano v Non. Mai. a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL. 10.10.1 me caecum qui haec ante non viderim! misi ad te epistulam Antoni. ei cum ego saepissime scripsissem nihil me contra Caesaris rationes cogitare, meminisse me generi

-- --

mei, meminisse amicitiae, potuisse, si aliter sentirem, esse cum Pompeio, me autem, quia cum lictoribus invitus cursarem, abesse velle nec id ipsum certum etiam nunc habere, vide quam ad haec παραινετικῶς:

10.10.2 tuum consilium quam verum est. nam qui se medium esse vult in patria manet, qui proficiscitur aliquid de altera utra parte iudicare videtur. sed ego is non sum qui statuere debeam iure quis proficiscatur necne; partis mihi Caesar has imposuit ne quem omnino discedere ex Italia paterer. qua re parvi refert me probare cogitationem tuam si nihil tamen tibi remittere possum. ad Caesarem mittas censeo et ab eo hoc petas. non dubito quin impetraturus sis, cum praesertim te amicitiae nostrae rationem habiturum esse pollicearis.

10.10.3 habes σκυτάλην Λακωνικήν. omnino excipiam hominem. erat autem v Nonas venturus vesperi, id est hodie. cras igitur ad me fortasse veniet. temptabo, †audeamnihil properare; missurum ad Caesarem. clam agam, cum paucissimis alicubi occultabor, †cartihinc istis invitissimis evolabo, atque utinam ad Curionem! σύνες τοι λέγω. magnus dolor accessit. efficietur aliquid dignum nobis.

10.10.4 δυσουρία tua mihi valde molesta. medere amabo dum est ἀρχή. de Massiliensibus gratae tuae mihi litterae.

quaeso ut sciam quicquid audieris. Ocellam cuperem, si possem palam, quod a Curione effeceram. hic ego Servium exspecto; rogor enim ab eius uxore et filio et

-- --

puto opus esse.

10.10.5 hic tamen Cytherida secum lectica aperta portat, alteram uxorem. septem praeterea coniunctae lecticae amicarum sunt <an> amicorum. vide quam turpi leto pereamus et dubita, si potes, quin ille, seu victus seu victor redierit, caedem facturus sit. ego vero vel luntriculo, si navis non erit, eripiam me ex istorum parricidio. sed plura scribam cum illum convenero.

10.10.6 iuvenem nostrum non possum non amare sed ab eo nos non amari plane intellego. nihil ego vidi tam ἀνηθοποίητον, tam aversum a suis, tam nescio quid cogitans. o vim incredibilem molestiarum! sed erit curae et est ut regatur. mirum est enim ingenium, ἤθους ἐπιμελητέον.



Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 10.9A Cic. Att. 10.10 (English) >>Cic. Att. 10.11

Powered by PhiloLogic