Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 10.1 Cic. Att. 10.2 (English) >>Cic. Att. 10.3

Scr. in Arcano Quinti fratris postr. Non. Apr. a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL. CICERO ATTICO SAL. 10.2.1 ego cum accepissem tuas litteras Nonis Aprilibus quas Cephalio attulerat, essemque Menturnis postridie mansurus et inde protinus, sustinui me in Arcano fratris, ut, dum aliquid certius adferretur, occultiore in loco essemus agerenturque nihilo minus quae sine nobis agi possunt. λαλαγεῦσα iam adest et animus ardet, neque est quicquam,

-- --

quo et qua.

10.2.2 sed haec nostra erit cura et peritorum. tu tamen quod poteris, ut adhuc fecisti, nos consiliis iuvabis. res sunt inexplicabiles. fortunae sunt committenda omnia. sine spe conamur ulla. melius si quid acciderit, mirabimur. Dionysium nollem ad me profectum; de quo ad me Tullia mea scripsit. sed et tempus alienum est, et homini non amico nostra incommoda, tanta praesertim, spectaculo esse nollem; cui te meo nomine inimicum esse nolo.



Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 10.1 Cic. Att. 10.2 (English) >>Cic. Att. 10.3

Powered by PhiloLogic