qua re si tibi tu, si filius unicus, si domus, si spes tuae reliquae tibi carae sunt, si aliquid apud te nos, si vir optimus gener tuus valemus, quorum fortunam non debes velle conturbare, ut eam causam in quoius victoria salus nostra est odisse aut relinquere cogamur aut impiam cupiditatem contra salutem tuam habeamus—denique illud cogita, quod offensae fuerit in ista
-- --
cunctatione te subisse. nunc te contra victorem Caesarem facere, quem dubiis rebus laedere noluisti, et ad eos fugatos accedere, quos resistentis sequi nolueris, summae stultitiae est. vide ne, dum pudet te parum optimatem esse, parum diligenter quid optimum sit eligas. quod si totum tibi persuadere non possum, saltem, dum quid de Hispaniis agamus scitur, exspecta; quas tibi nuntio adventu Caesaris fore nostras. quam isti spem habeant amissis Hispaniis nescio; quod porro tuum consilium sit ad desperatos accedere non medius fidius reperio.