ad meas incredibilis aegritudines aliquid novi accedit ex iis quae de Q. Q. ad me adferuntur. P. Terentius meus
-- --
necessarius operas in portu et scriptura Asiae pro magistro dedit. is Quintum filium Ephesi vidit vi Idus Decembr. eumque studiose propter amicitiam nostram invitavit; cumque ex eo de me percontaretur, eum sibi ita dixisse narrabat, se mihi esse inimicissimum, volumenque sibi ostendisse orationis quam apud Caesarem contra me esset habiturus. multa a se dicta contra eius amentiam. multa postea Patris simili scelere secum Quintum patrem locutum; cuius furorem ex iis epistulis quas ad te misi perspicere potuisti. haec tibi dolori esse certo scio; me quidem excruciant et
eo magis quod mihi cum illis ne querendi quidem locum futurum puto.