Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 11.16 Cic. Att. 11.17 (English) >>Cic. Att. 11.17A

Scr. Brundisi prid. Id. aut Id. Iun. a. 707 (47). CICERO ATTICO SAL. 11.17.1 properantibus tabellariis alienis hanc epistulam dedi. eo brevior est et quod eram missurus nostros. Tullia mea venit ad me pr. Idus Iunias deque tua erga se observantia benevolentiaque mihi plurima exposuit litterasque reddidit trinas. ego autem ex ipsius virtute, humanitate, pietate non modo eam voluptatem non cepi quam capere ex singulari filia debui sed etiam incredibili sum dolore adfectus tale ingenium in tam misera fortuna versari idque accidere nullo ipsius delicto summa culpa mea. itaque a te neque consolationem iam qua cupere te uti video nec consilium quod capi nullum potest exspecto teque omnia cum superioribus saepe litteris tum proximis temptasse intellego.



Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 11.16 Cic. Att. 11.17 (English) >>Cic. Att. 11.17A

Powered by PhiloLogic