Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 11.18 Cic. Att. 11.19 (English) >>Cic. Att. 11.20

Scr. Brundisi xi K Sext a. 707 (47). CICERO ATTICO SAL. 11.19.1 cum tuis dare possem litteras non praetermisi, etsi quod scriberem non habebam. tu ad nos et rarius scribis quam solebas et brevius, credo quia nihil habes quod me putes libenter legere aut audire posse. verum tamen velim <si> quid erit, qualecumque erit, scribas. est autem unum quod mihi sit optandum si quid agi de pace possit; quod nulla equidem habeo in spe; sed quia tu leviter interdum significas, cogis me sperare quod optandum vix est.

11.19.2 Philotimus dicitur Id. Sext. nihil habeo de illo amplius. tu velim ad ea mihi rescribas quae ad te antea scripsi. mihi tantum temporis satis est dum ut in pessimis rebus aliquid caveam qui nihil umquam cavi. vale. xi Kal. Sextil.



Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 11.18 Cic. Att. 11.19 (English) >>Cic. Att. 11.20

Powered by PhiloLogic