quae dudum ad me et quae etiam †ad me visat† Tulliam
de me scripsisti, ea sentio esse vera. eo sum miserior, etsi
-- --
nihil videbatur addi posse, quod mihi non modo irasci gravissima iniuria accepta sed ne dolere quidem impune licet. qua re istuc feramus. quod cum tulerimus, tamen eadem erunt perpetienda quae tu ne accidant ut caveamus mones. ea enim est a nobis contracta culpa <ut> omni statu omnique populo exitum habitura videatur.
Philotimus non modo nullus venit sed ne per litteras quidem aut per nuntium certiorem facit me quid egerit.
Epheso qui veniunt ibi se eum de suis controversiis in ius adeuntem vidisse nuntiant; quae quidem (ita enim veri simile est) in adventum Caesaris fortasse reiciuntur. ita aut nihil puto eum habere quod putet ad me celerius perferendum
-- --
aut adeo me <in> malis esse despectum ut, etiam si quid habet, id nisi omnibus suis negotiis confectis ad me referre non curet. ex quo magnum equidem capio dolorem sed non tantum quantum videor debere. nihil enim mea minus interesse puto quam quid illinc adferatur. id quam ob rem te intellegere certo scio.