Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 11.3 Cic. Att. 11.4 (English) >>Cic. Att. 11.4A

11.4 Scr. in castris Pompei Id. Quint a. 706 (48). CICERO ATTICO SAL. accepi ab Isidoro litteras et postea datas binas. ex proximis cognovi praedia non venisse. videbis ergo ut sustentetur per te. de Frusinati, si modo fruituri sumus, erit mihi res opportuna. meas litteras quod requiris, impedior inopia rerum quas nullas habeo litteris dignas, quippe cui nec quae accidunt nec quae aguntur ullo modo probentur. utinam coram tecum olim potius quam per epistulas! hic tua, ut possum, tueor apud hos. cetera Celer. ipse fugi adhuc omne munus eo magis quod ita nihil poterat agi ut mihi et meis rebus aptum esset.



Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 11.3 Cic. Att. 11.4 (English) >>Cic. Att. 11.4A

Powered by PhiloLogic