Scr. Dyrrhachi inter xvi et xii K Quint a. 706 (48).
CICERO ATTICO SAL.
quid sit gestum novi quaeris. ex Isidoro scire poteris. reliqua non videntur esse difficiliora. tu id velim quod
-- --
scis me maxime velle cures, ut scribis et facis. me conficit sollicitudo ex qua etiam summa infirmitas corporis. qua levata ero una cum eo qui negotium gerit estque in spe magna. Brutus amicus; in causa versatur acriter.
hactenus fuit quod caute a me scribi posset. vale. de pensione altera, oro te, omni cura considera quid faciendum sit, ut scripsi iis litteris quas Pollex tulit.