quae me causae moverint, quam acerbae, quam graves, quam novae, coegerintque impetu magis quodam animi uti quam cogitatione, non possum ad te sine maximo dolore scribere. fuerunt quidem tantae ut id quod vides effecerint. itaque nec quid ad te scribam de meis rebus nec quid a te petam reperio; rem et summam negoti vides.
equidem ex tuis litteris intellexi et iis quas communiter cum aliis scripsisti et iis quas tuo nomine, quod etiam mea sponte videbam, te subita re quasi debilitatum novas rationes
tuendi mei quaerere.
ego propter incredibilem et animi et corporis molestiam conficere pluris litteras non potui; iis tantum rescripsi a quibus acceperam. tu velim et Basilo et quibus praeterea
-- --
videbitur, etiam Servilio conscribas, ut tibi videbitur, meo nomine. quod tanto intervallo nihil omnino ad vos scripsi, his litteris profecto intellegis rem mihi desse de qua scribam, non voluntatem.